

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 4: Versus 18
Qui contra spem.Incipit commendare fidem Abrahae, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit.Sic erit semen,etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellae, etc.